#Matth. XXVII#Isa. V#Psal. CXL
Et circa horam nonam Jesus clamavit voce magna dicens: Heli, vel Heloy lamma sabacthani. Una dictio est Heli, et sonat Deus meus. Hel enim nomen Dei est, oy iste est meus; quid autem sonet vox illa Christi, evangelista interpretatus est; hic patet quod Psalmus, qui eisdem verbis incipit de Christo scriptus est, non ut quidam putant ex persona David, vel Esther, vel Mardochaei. Et dixerunt quidam, Heliam vocat iste. Hi Romani erant non intelligentes Hebraeum. Clamabat autem Jesus, se derelictum a Patre, non quod deitas separata esset ab humanitate, sed quia ita traditus erat a Patre calamitatibus, quod videbatur derelictus, vel se derelictum a Patre dicit, quia tunc fere inutilis videbatur passio ejus, quia de toto genere hominum non videbatur quis redimi, nisi latro qui fere solus credebat in eum. Unde dicit Isaias: Factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Et in Psalmo: Singulariter sum ego donec transeam, excepta beata Virgine, quam etiam tunc credidisse credimus, in hujusmodi enim semper ipsa excipitur.